라틴어 문장 검색

consules Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 54:1)
Servilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 5:3)
nec tamen eae clades defectionesque sociorum moverunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae cladis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 758:1)
et Romae consules transactis rebus quae in urbe agendae erant movebant iam sese ad bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 431:1)
Romae consules praetoresque usque ad ante diem quintum kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 170:1)
Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus suis responsum ab senatu est ut redirent, cum Fabius consul Romam venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 339:1)
sub idem tempus consules Romam venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 276:1)
brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum est decretus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 463:2)
exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius quam senatus censuerat, cui primo quoque tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re publica visum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 286:1)
CUM Romae a consulibus iudex extra ordinem datus pronuntiare intra Kalendas iussus essem, Sulpicium Apollinarem, doctum hominem, percontatus sum an his verbis intra Kalendas ipsae quoque Kalendae tenerentur, dixique ei me videlicet datum Kalendasque mihi prodictas, ut intra eum diem pronuntiarem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 2:1)
sed non inmodicus proprii iactator honoris consul, Roma, tuus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:18)
quippe et propriis nuntiis a Corbulone petierat ne quam imaginem servitii Tiridates perferret neu ferrum traderet aut complexu provincias obtinentium arceretur foribusve eorum adsisteret, tantusque ei Romae quantus consulibus honor esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 31장2)
et bene olympiadibus computat tempora, quod magis ad Iovem pertinet, quia nondum erant vel Roma vel consules.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2834)
venit, adtulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 21 4:3)
ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION